- ADAERATIO
- ADAERATIOἐξαργυεισμὸς, ab adaerare, pretium addicere, aere aestimare, ad aeris pretium redigere, Graec. ἐξαεγυείζεαςθαι, item ἀπχαλκίζειν. Glossae, Aderat, ἐξαζγυείζεται, ἀπχαλκίζει: illis enim χαλκός etiam pro argento sumitur. Unde ἀχαλκεἵς pauperes ac male nummati; et ἀχαλκεῖν, nummorum penuriâ laborare. In Epigramm.---- ---- ---- Εἴ τις ἀχαλκεῖ,Μηκέτι πεινάτω, θεὶς τὸ χιτωνίςριον etc.Est igitur adaeratio, taxatio et aestimatio rei. Glossae praef. aestimatum, τὴν συν´οψιν, ἠτοι ἐξαργνριςηὸν, ὴτοι διατίμηϚιν: ubi notandum, συν´οψιν ita Graece dici, ut conspectum dixit A. Gelhus l. 19. c. 10. Ostendebatque depictas in membranuhs varias species balnearum, es quibus cum elegisset unam formam speciemque, imerrogavit quantus esset pecuniae conspectus ad totum opus absolvendum. Pecuniae nempe costectus est διατίμησις et summa pecuniae, ad earum balnearum absolutionem: Glossae, συν´οψις, taxatio. Salmas. ad Treb. Pollionem in Claudio. c. 14. Hinc Adaeratae annonae, l. 31. Cod. de Erogat. milit. annonae, cum fcil. annonae in aere persolvuntur, etc. Vide quoque Cafaubon. adTheophrasti Charact. p. 332. et Iac. Gothofredum ad l. 28. Cod. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.